Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 339

Previous Number Next Number See English 

339. Datur ex auditu etiam cogitatio, et intus in cogitatione perceptio, et intus in perceptione affectio veri, et non simul affectio boni illius; affectio boni illius potest dari cum amore sui, famae, honoris, lucri, sed hoc non est conjugium sed adulterium: causa [est] quia hoc bonum, quod est mere naturale, potest esse oppositum bono ipsius veri, quod est spirituale, vario modo et respectu; exempla haec docere possunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church