Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 332

Previous Number Next Number See English 

332. Mirabilia. Spiritus et angeli non sciunt aliter, quam quod eandem linguam loquantur quam in mundo, quod similiter scribant sicut in mundo, et quod similiter cogitent sicut in mundo, cum tamen linguam spiritualem loquuntur, in qua nulla vox similis est alicui in mundo; et quod scribant per literas et characteres, sed quod ita differat a scriptura in mundo, ut nihil prorsus simile sit praeter literas, et aliqua puncta, imo quod prorsus aliter cogitent quam in mundo, ita aliter, ut non ulla cogitatio aequalis sit; sed usque illi non aliter sciunt, quam quod omnia similia. Quod ita sit, saepius expertum est, per id; spiritus et angeli, dum apud me sunt, in meo statu naturali sunt, et dictum illis, ut in statu spirituali loquantur voces et sensum, et retineant voces apud me in statu naturali, et tunc non ulla vox similis erat, nec ullam vocem suam intellexerunt. Scripserunt etiam sensum in statu spirituali, et cum scriptura ostensa erat in statu naturali, nihil simile erat, quam literae, et puncta: similiter dum cogitaverunt in statu spirituali, non ullam cogitationis ideam proferre potuerunt in statu naturali; sicut pro exemplo dicunt scapuleja et wita wella; scapuleja in lingua spirituali significat, ut ejiciat foras, et vita vella ut procul sit; dum retinent has voces in statu naturali, ipsi non intelligunt, nec aliquam vocem in statu naturali dum veniunt in spiritualem; dum scribunt scapuleja, scribunt , et dum vita vella scribunt, et putant quod plene scripserint; sensus vocum scribunt per literas alphabeticas, quarum unaquaevis significat rem. -- Scribunt quoque ita, per plura signa, ut quo sapientior angelus sit, eo intelligat plura sapientiae; ita scriptum est Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church