Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 315

Previous Number Next Number See English 

315. (3) In quolibet regno sunt duo gradus, in naturali duo, in spirituali duo, in coelesti duo; ita in tribus regnis sunt sex gradus. -- Omnes hi sunt gradus discreti seu discontinui, et vocantur gradus altitudinis. -- Gradus discreti se habent sicut cogitatio et loquela, aut sicut affectio animi et gestus, aut sicut affectio mentis et vultus faciei. Tum in materiali mundo sicut aether et aer; sicut nervus et fibrae ex quibus nervus: omnes compositiones in universo mundo naturali et in mundo spirituali sunt tales, et ex binis vel tribus hujuscemodi gradibus in suo ordine consistunt. Hi gradus vocantur priores et posteriores, superiores et inferiores, interiores et exteriores, et in genere se habent sicut causa et effectus, aut sicut substantia et substantiatum, seu ex substantiis congregatum, aut sicut principium et principiatum, aut ex principiis conflatum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church