Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. Audivi illum loquentem cum Anglis extra lacunar suum; loquebatur de sola fide; qui dixerunt quod non sciant quid sola fides; dixit quod Deus Pater miserit Filium suum, qui passus pro nostris peccatis; dixerunt quod hoc sit historicum; quid praeterea; dixit quod per illam fidem habeant vitam aeternam; dixerunt, num ille habet vitam aeternam; ad hoc non potuit respondere: praeterea dixerunt, quod audiant praedicatores de sola fide et de justificatione per illam, et cum audiunt, praedicatio sonet sicut plena sapientia, quia concinna et ingeniosa compositio, sed cum domum veniunt, quod nihil sciant quid loquuti sunt, non comprehendentes arcana illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church