Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 240

Previous Number Next Number See English 

240. (103) Qui colunt Dominum ex amore, illi colunt Ipsum ex omnibus veris fidei, quare quo plura vera, eo plenior et acceptior cultus; causa est, quod amor excitat omnia quae intrarunt ex illo in intellectum, et tunc coram illo apparent solum illa quae tunc loquitur vel precatur, at omnia reliqua in nexu sunt, et non sunt in sua serie; quando amor producit vera, tunc disponuntur vera a Domino in formam coeli, et tunc adorat Ipsum ut ex coelo; ab experientia in spirituali mundo hoc notum mihi factum est; dum aliquem video, tunc occurrunt omnia quae scio et audivi de illo; hoc vident angeli in sua serie, et sic porro: inde patet qualis est cultus Domini ab illis qui in genuinis veris ex amore in Ipsum sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church