Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 231

Previous Number Next Number See English 

231. (94) Homo post mortem venit in Mundum spirituum, qui medius est inter coelum et infernum, et ibi mutat societates, et sic praeparatur vel ad coelum vel ad infernum, et illa mutatio apparet sicut translatio ab uno loco in alterum, et quoque sicut peregrinatio; vadit in varias plagas; nunc ascendit in editiora, nunc descendit ad inferiora, et hoc percipitur, et sunt modo mutationes status; ita mecum factum cum fui in spiritu: et tandem cum homo praeparatus est, tunc amor qui est caput reliquorum, ducit illum, et tunc vertit faciem ad societatem ubi est amor regnans, et sicut ad suam domum se fert.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church