Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 220

Previous Number Next Number See English 

220. (82) Omnes illi praedicatores qui in vita corporis confirmaverunt se in sola fide, nec propter vitam recedere possunt, non admittuntur ad praedicandum; aufertur illis vestis sacerdotalis, et postea non sciunt quod praedicatores fuerint. -- Admittuntur plurimi ad praedicandum, sed ut primum fidem separatam et justificationem per illam solam praedicant, exeunt omnes, et templum fit inane; ita illi praedicatores, qui possunt recedere, emendantur, recipientes doctrinam coeli; simile fit cum illis qui separant Dominum a Patre, et non [Illos] unum faciunt. -- Et quod novum est, omnes qui post mensem sunt in mundo spirituali, rejiciunt tertiam personam, agnoscentes quod spiritus sanctus sit Dominus loquens per angelos et per spiritus; causa quod [illam] rejiciant, est quia spiritus enthusiastici, Quaqueriani et plures, qui infernales sunt, se dicunt spiritum sanctum ab aeterno. Multa loquela fuit mihi cum illis de ea re, quod quia tertiam personam Divinitatis rejecerunt, -quod- nunc duas cogitent, ut videant annon nunc ex duabus unam faciant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church