216. (78) Explorati sunt multi mali qui in extremis horis cum receperunt eucharisticum, qui tunc se crediderunt salvandos per illam fidem, quod crediderint cum fiducia et ex confidentia, et tamen vita mali remansit, et non fides; dictum eis, ut contineant respirationem et retineant illam fidem, sed usque ut respirabant, jucundum mali, ex quo vita eorum, rediit, et illi conjecti sunt in infernum.