Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 211

Previous Number Next Number See English 

211. (73) Erat quidam Anglus qui docte et scite scripsit de fide et charitate, et hoc ex multo ingenio, sed concluserat quod fides producat charitatem, et quod cum per fidem justificatus sit, in conatu faciendi bonum sit, et quod hoc sit effectus fidei, sic quod fides primum ducat ad charitatem, et postea in charitate; dictum est ei ab angelis, quod hoc ita appareat homini, at quod usque non ita sit, et quia ita apparet, quod hoc sit via reformationis, sic enim homo discit plura quae fidei erunt, credens quod sic salvetur, sed cum homo regeneratur, tunc invertitur ordo, et si velit inquirere, quod nusquam inveniatur fide produci charitatem, sed a charitate fidem, quare ille, quia multo ingenio praeditus fuit, excogitavit perplures rationes, ad confirmandum quod fides producat, et licuit illi rationes has producere, et ostendere num ita sit, quare meditabundus relictus est cuivis rationi, at cum ad finem venit, ad productionem [charitatis], apparuit semper sicut tegmen obvium, quod penetrare non potuit, ut veniret ad charitatem, quare relicta illa ratione, similiter egit cum altera, ita cum centum, et sic in meditatione sua ingeniosa ivit per integrum annum quovis die, et nunquam vidit conjunctionem [a] parte fidei, quare postea fassus est, quod non dabile sit, et quod quidam dixerint se sensisse apud se hoc, quod fuerit vel ex eo quod cogitaverit de charitate extra fidem, vel ex aliis causis, etc. etc. -- quod fuerit ex eo quod illa quae fidei sunt, docuerint illum, nam vera fidei docent, et homo facit secundum illa, et [homines] hoc tribuerunt fidei ex principio vel capto vel audito; tum postquam homo charitatem facit, tunc fides vivit, et tunc in singulis operatur charitas et fides simul, [et] tunc aegre videri potest, quid prius et quid posterius. Fidei vera quae cogitationis et intellectus sunt, sunt prius; sed usque vera non vivunt et fiunt fidei vivae seu salvificae, quam cum homo vivit secundum vera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church