Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 208

Previous Number Next Number See English 

208. (70) Loquutus cum Melanchtone de sola fide, quod ex sola ratione videre possit, quod sola fides non salvet, quia unusquisque homo est suum bonum et suum malum, et quod omnis spiritus sit forma et imago sui boni et sui mali, non solum quoad faciem, sed etiam quoad universum corpus, nam qualis affectio est spiritus, talis est quoad mentem et simul quoad corpus, quod manifeste scire potest ex eo, quod cum quis loquutus contra affectionem alicujus spiritus ac angeli, tunc illico mutat faciem, imo invisibilis fit et disparatur; quod nunc, quia sola fides est modo cogitationis, et non voluntatis, et ita solum memoriae et non vitae, -quod- insequatur quod adhuc sit extra hominem, et non intra illum, quare cum spiritus est totus quantus est suum bonum aut suum malum, et fides separata a bono non est intra hominem, sequitur quod sit modo sicut cutis, et quod homines fidei separatae non sint homines nisi quoad cutem, ita quod cutanei dicendi sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church