Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. Die ultimi Judicii ex urbibus suis, ex villis suis, et ex terris ejecti sunt Hollandi, qui nihil boni fecerunt ex aliqua religione seu conscientia, sed solum propter famam, ut sinceri apparerent lucri causa; apud tales enim, dum intuitio famae et lucri aufertur, quod fit in mundo spirituali, tunc tales ruunt in omne nefas, spoliando obvios quoscunque offendunt, in campis seu extra urbes. Vidi ad magnum numerum talium conjectos in hiatum tenebrosum oblique tendentem sub tractum orientalem, et quoque in hiatum tendentem sub tractum meridionalem; haec ejectio visa est die 9 Jan: 1757, remanentibus illis, apud quos erat religio, et ex religione conscientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church