Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 166

Previous Number Next Number See English 

166. (32) Detecti etiam plures in Christiano orbe, quibus fuit intellectus veri sed non voluntas boni; tales principio acceptati sunt apud probos, quia multa etiam vera loqui possunt; apud tales etiam in principio illustratur intellectus, sed sopitur voluntas; tales collecti sunt in montibus in plaga occidentali; illi se ligant cum probis qui in ultimo coelo, qui non exquirunt voluntaria, sed credunt quod si intelligenter loquantur, etiam boni sint: sed vidi quod tales prorsus nullius charitatis essent, et cum malis se clam consociant, ac infestant probos, primum per ratiocinia, dein per artes, usque dum conjuncti sunt et sibi addicti; sic enim valent etiam contra alios. Tales fuerunt plures in Coelis quos sibi fecerunt, et interposuerunt se inter Dominum et hominem in mundo, et obstruxerunt viam, sic ut operatio Divina non posset vim suam habere: plerique tales sunt in fastu propriae intelligentiae ex amore sui, et in jucundo dominandi. Vidi tales in monte satis alto in plaga occidentali versus septentrionem, et circumcirca ubivis in lateribus montis, et persuaserunt sibi et aliis, quod quisque in coelo sit ex sola luce intellectuali, et non simul calore coelesti, sed illi sunt periculosi. Vidi tales dejectos e monte et ex lateribus montis, et aperuit se hiatus infra, et deglutivit illos, et delapsi profunde, et missi in tenebras, nam tunc falsa receptabant pro veris, et versi sunt in contraria; talis est intellectus qui ducitur a voluntate mala. Mali qui se cum illis conjunxerunt, quia tunc non amplius illis vires resistendi fuerunt, dejecti sunt in sua inferna varia, quidam in inferna sub montibus, quidam in inferna sub planitiebus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church