Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 162

Previous Number Next Number See English 

162. Draconici separati sunt, ex quibus multi fuerunt sacerdotes in mundo, qui se confirmaverunt in fide separata a Charitate: explorati sunt variis modis, tum per inspectionem occipitii in luce; illis qui mere naturales et inde infernales in occipitio est foedum, incavatum, et non nisi quam osseum. Deducuntur ad loca, ubi exteriora, quae sunt per artes inducta faciebus, adimuntur; et spectatur facies secundum affectiones et inde cogitationes interiores; tunc disparatur humanum in facie et quoddam diabolicum succedit: explorantur etiam per conversionem ad orientem et ita ad Dominum, et influit tunc inde affectio spiritualis de Domino, et tunc se illico reflectunt, sicut fit cum tendine, quae retorta resilit, ad occidentem: ita quoque ab angelis explorantur novi advenae in societates coelestes illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church