Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 158

Previous Number Next Number See English 

158. (25) Hypocritae qui bene de Deo, proximo et Patria loquuti sunt, sed apud se cogitaverunt contraria, illi explorati, et in infernum conjecti sunt; voluerunt bene loqui de Regno Domini et de Coelo, quia hoc tunc patria, sed interior cogitatio explorata est, quae erat pro se solis et contra regnum patriae, quare cum in interiora missi sunt, facinorosa patrarunt; illi conjecti sunt [in] inferna, ademptis prius omnibus quae ex Verbo et ex doctrinis hauserunt, per quae illuserunt aliis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church