150. (18) Mirati sunt angeli, quod tanta multitudo in Christiano orbe esset, quae prorsus ignoraret, quod religio sit vitae, putantes quod religio esset cogitare hoc vel illud, et per id quod cogitant exsolvere se ab omni debito vitae, et quod [hoc] facerent per id quod exemti sint ab jugo legis per meritum Domini, et quod nullus facere possit bonum a se, et si facit quod sit meritorium, et tamen hoc tam longe distat a religione vitae, ut prorsus nulla religio sit.