Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 140

Previous Number Next Number See English 

140. (8) Judicium super Protestantes seu reformatos ita factum est: illi qui vitam charitatis, quae etiam vocari potest vita fidei, egerunt, omnes longe ante judicium universale sublati sunt in coelum, et -omnes- qui corde negaverunt coelum, et malam vitam egerunt, omnes per vices, ut venerunt ex mundo, in infernum conjecti sunt: super illos solos factum est judicium, qui professi sunt religionem, ac egerunt sicut ex religione, sed solum hypocritice; illis concessum fuerat in Mundo spirituum in plura loca se colligere, et sicut in mundo simulare religionem, sed usque nulla illis religio fuit; illi sunt qui sibi coelos fecerunt, et qui intelliguntur per prius coelum et per priorem terram, et [qui] per artes in mundo ignotas splendida producere [potuerunt], et quoque persuadere similibus, quod in coelo sint; exteriora eorum communicabant cum ultimo coelo, at interiora cum infernis, et propter communicationem cum ultimo coelo illi tolerati sunt, secundum Domini Verba de eradicatione zizaniarum. -- Angeli ultimi coeli primum ab illis separati sunt, et rupta est communicatio, sicut fit comparative cum seminibus in fructibus, quando maturuerunt, quod semina separent se sicut sponte a carne fructus, dum tempus est ut novam arborem producant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church