Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 138

Previous Number Next Number See English 

138. (6) Erat planities aliquantum elevatior quam vallis; ibi congregata est multitudo spirituum, qui didicerunt moliri mala per astus, et a tergo aliorum se inconspicue sistere, et adigere sic alios ad cogitandum et ad loquendum quod volunt, ita mala et falsa; haec traxerunt ex eo quod in amore vesano regnandi super alios fuerint: quia tum compertum est, quod malitia illorum consummata esset, venit 5eorum exitium; evertebatur totus ille campus, et tunc aperiebatur terra alibi, et exsurgebant spiritus boni, qui a Domino in inferiori terra reconditi fuerunt, et custoditi ne a malis infestarentur, et loco illorum successerunt, et pleno numero in possessionem terrae illorum venerunt; talia repraesentata sunt per filios Israelis, [quibus] terra Canaan data est, postquam malitia gentium fuit consummata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church