123. Datum est loqui cum spiritibus Africanis de variis, et omnia vera Ecclesiae clara perceptione hauriunt, et cum illis oblatum est Verbum, intellexerunt illud quoad sensum internum spiritualem, et [id] dederunt presbyteris suis, qui dixerunt quod Verbum apud se habeant, et quod id sanctissimum sit.