Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 116

Previous Number Next Number See English 

116. Perducebar per aliquot regiones antrorsum versus sinistrum; postea videbam magnum Palatium, et ibi amplam curiam; ibi loquebatur quidam mecum dicens, quod promissa sit revelatio, et quod exspectet illam; et tunc apparebat uminosum quoddam in obscuro, quod indicium erat quod nunc revelatio; cumque attenderem audiebam quod exspectent revelationem de Christo, quem vocant unicum hominem, ex quo omnis homo est homo; et tunc unus ex Angelis loquebatur cum illis, et instruebat de Domino, quod sit unicus Deus; dicebant, quod hoc percipiant, sed non adhuc quod natus sit homo, sed cum instructi sunt ab angelis, hoc quoque intellexerunt, dicentes, quod hoc factum sit propter salvationem generis humani; praeterea sciebant plura de Coelo et Inferno, quae Christiani ignorant: dictum quod illi essent Africani. Postea perducebar inde versus dextrum, ubi audivi loquentes, quod exspectaverint revelationem, et quod nunc angeli a Domino loquantur cum illis, et instruant de Domino, cum promissione quod accepturi doctrinam coelestem. Dicebant hi, quod non aliter esse potuerit, quam quod Deus creator universi apparuerit in Mundo, quia creavit illos, et amat illos, et quod apparitio fieri debuerit usque ad visum ocularem in humana forma.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church