Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 110

Previous Number Next Number See English 

110. Multitudo ingens explorata est quali affectione veri ex bono esset, et [si] simul vixerunt in bono charitatis; exploratio illa visa est sicut subita et momentanea translatio ad varias plagas; illi qui in medio erant remanebant ibi, quia in affectione veri erant, et imbui voluerunt veris fidei: reliqui remissi sunt, ut a suis, qui fuerant monachi probi, et simul ex Verbo, in aliqua doctrina veri primum instruerentur; et postea ad illos delati sunt ex reformatis qui propter vitam secundum vera Verbi fuerunt spiritus Angelici.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church