106. Nec desistunt adhuc ad emittendum emissarios in Christianum reformatum orbem, seducendi causa, sicut in mundo; sunt monachi, qui unice inhiant lucro, et summam potestatem, imo Divinam, affectant, et sunt tam steriles ut nihil Divini veri sciant, sed usque astutia praevalent aliis; at usque indagantur et indagati miserabiliter mulctantur.