Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 100

Previous Number Next Number See English 

100. Erant apud me plures ex Graecia, qui in mundo habitaverunt cum Mahumedanis, querentes quod tunc, etiam nunc, invehant in illos, quod colant tres deos; quibus respondent quod colant unum Deum, et quod tres sint unus; sed usque persistunt quod sint tres quos colunt, quoniam nominant tres, et quaerunt quem Deum ex tribus maxime colunt, et cum respondent quod omnes simul, tunc dicunt quod sic unus Deus est, et duo reliqui parvi dii, et quod ita modo dicatur; cum vero audiunt dici, quod sint aequales, recedunt, et contemnunt Christianos sicut quod parvi ac fere nullius judicii sint in spiritualibus; conquesti quod non recedant ab infestatione prius quam dicunt, quod sint tria nomina unius Dei; tunc acquiescunt. -- Postea [Mahumedani] interrogaverunt de tribus nominibus unius Dei; dictum est illis e coelo, quod Christiani illa nomina duxerint ex sensu literae Verbi, ubi tria nomina unius Dei dicuntur, et quod per Patrem ibi intelligatur Creator universi, per Filium salvator generis humani, et quod per spiritum sanctum illustrator, et quod haec tria sint in solo Domino, et quod in Ipso tria sint unum, et quod Ipse id in Verbo doceat, sed quod [ignotum sit] propter gentem Pontificiam, quae Humanum Domini non 17Divinum volunt, quia omnem potestatem Ipsius sibi vindicaverunt, nolentes ut dicatur, Divinam potestatem, et sic quod dii essent in terra. Et quando illis praelectum est ex Matthaeo et Luca, quod conceptus sit a Deo Patre, et sic Divinum in Ipso, et ex quo Ipse, dicebant quod putaverint fuisse Josephi filium: et cum illis diceretur, quod non in mundum venerit ut reconciliaret genus humanum Patri, sed diabolum vinceret, hoc est, inferna subjugaret, ut omnia in ordinem etiam in coelis redigeret, ac simul ut glorificaret humanum, seu ut illud uniret Divino quod in Ipso fuit anima Ipsa ex conceptione, et quod sic [et] non aliter genus humanum salvari potuerit, his auditis tacebant, et multi acquiescebant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church