Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 945

Previous Number Next Number See English 

945. (Vers. 8.) "Et ego Johannes videns haec et audiens; at cum audivi et vidi, procidi adorare ante pedes Angeli, qui monstrabat mihi haec," significat quod Johannes opinatus sit quod Angelus qui a Domino missus est ad illum, ut in statu spiritus teneretur, esset Deus Qui revelavit illa, cum tamen non ita erat; Angelus enim solum monstrabat quod Dominus manifestavit. - Quod Johannes opinatus sit quod Angelus qui ad illum missus et, foret Ipse Deus, patet; nam dicitur, quod prociderit adorare ad pedes ejus; quod autem non ita esset, patet a versu sequente, ubi Angelus dicit quod conservus illius esset, "Deum adora;" quod Angelus ille a Domino ad illum missus fuerit, patet a vers. 16, ubi haec, "Ego Jesus misi Angelum Meum testari vobis haec in Ecclesiis." Sed arcanum quod in his latet, est hoc: Angelus a Domino ad Johannem missus est, ut teneretur in statu spiritus, et in illo statu monstraret illi quae vidit; nam quicquid Johannes vidit non oculis corporis vidit, sed oculis spiritus, ut constare potest a locis ubi dicit se fuisse "in spiritu" et "in visione" (cap. i. 10; cap. ix. 17; cap. xvii. 3; cap. xxi. 10); ita ubivis ubi dicit se "vidisse;" et in illum statum non potest aliquis venire, et in illo teneri, nisi per Angelos qui prope adjunguntur homini, qui statum suum spiritualem indunt interioribus mentis ejus; sic enim homo elevatur in lucem Caeli, et in illa videt quae in Caelo sunt, et non quae in Mundo. In simili statu fuerunt quandoque Ezechiel, Sacharias, Daniel, et alii Prophetae: non autem cum locuti sunt Verbum; tunc non in spiritu sed in corpore erant, et ab Ipso Jehovah, hoc est, Domino, audiverunt verba quae scripserunt. Illi bini status Prophetarum probe distinguendi sunt; ipsi Prophetae etiam probe distinguunt, nam dicunt ubivis cum a Jehovah scripserunt Verbum, quod Jehovah locutus sit cum illis et ad illos; et saepissime, "Dixit Jehovah," "Dictum Jehovae:" at cum in altero statu fuerunt, dicunt quod "in spiritu" fuerint aut "in visione," ut constare potest ex his: Dixit Ezechiel, "Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in Visione Dei; ita ascendit super me visio, quam vidi" ((Ezech.) xi. 1, 24);

Dicit quod sustulerit illum Spiritus, et audiverit post se terrae motum, et alia (cap. iii. 12, 14);

Tum, quod sustulerit eum Spiritus inter Terram et Caelum, et abduxerit in Hierosolymam in Visionibus Dei, et viderit abominationes (cap. viii. 3, seq.):

quare similiter in visione Dei seu spiritu, Vidit quatuor Animalia, quae erant Cherubi (cap. i: et cap. x.);

Tum novum Templum et novam Terram, et Angelum metientem illa (de quibus, cap. xl.-xlviii.);

quod tunc fuerit "in visionibus Dei," dicit cap. xl. 2; et quod sustulerit illum Spiritus, cap. xliii. 5. Simile factum est cum Sacharia, In quo tunc Angelus fuit, cum vidit Virum equitantem inter myrtos (Sach. i. 8, seq.);

Cum vidit quatuor Cornua, et dein Virum in cujus manu funiculus mensurae (cap. ii. 1, 5, seq. (B.A. i. 18; ii. 10)). Cum vidit Joschuam Sacerdotem magnum (cap. iii. I, seq.);

Cum vidit Candelabrum et duas Oleas (cap. iv. 1, seq.);

Cum vidit Volumen volans et Epham (cap. v. 1, 6);

Et cum vidit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos (cap, vi. 1, seq.). In simili statu fuit Daniel, Cum vidit quatuor Bestias ascendentes e mari (Dan. vii.{1} 1, seq.);

Et cum vidit pugnas Arietis et Hirci (cap. viii, 1, seq.);

quod viderit illa "in visionibus," legitur cap. vii. 1, 2, 7, 13; cap. viii. 2; cap. x. 1, 7, 8;

Et quod Angelus Gabriel ei visus sit in Visione, et locutus cum illo (cap. ix. 21). Simile factum est cum Johanne, cum vidit illa quae descripsit; ut cum vidit Filium Hominis in medio septem Candelabrorum; Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Caelo; Draconem et ejus pugnam cum Michaele, Bestias, Mulierem sedentem super Bestia Coccinea; Novum Caelum et Novam Terram, ac Sanctam Hierosolymam cum ejus Muro, Portis et Fundamentis, et plura. Haec a Domino revelata sunt, sed per Angelum monstrata. @1 vii. pro "vi."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church