Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 940

Previous Number Next Number See English 

940. (Vers. 5.) "Et nox non erit ibi, et non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus (Deus) illustrat illos," significat quod in Nova Hierosolyma non erit aliquod falsum fidei, et quod homines in cognitionibus de Deo ibi non erunt ex lumine naturali quod est ex propria intelligentia, et ex gloria oriunda ex fastu, sed erunt in luce spirituali ex Verbo a Solo Domino. - Per "nox non erit ibi" significatur simile quod supra, cap. xxi., ubi haec:

"Portae ejus non claudentur interdiu, non enim nox erit ibi" (vers. 25);

per quae significatur quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est falsum fidei (n. 922): per "non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos" simile significatur quod supra, cap. xxi., ubi haec:

"Urbs non opus habet sole et luna, ut luceant in ea, quia gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus" (vers. 23);

per quae significatur quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino vero Verbi a solo Domino in luce spirituali (n. 919): sed pro "luna" ibi, hic dicitur "lucerna;" et pro "sole" ibi, hic dicitur "lux solis:" ac per "lunam" sicut per "lucernam" significatur lumen naturale ex propria intelligentia, et per "lucem solis" significatur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. Sed paucis explicabitur quid lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. Datur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu, et quoque ex non fastu; lumen ex gloria oriunda ex fastu est illis qui in amore sui sunt, et inde in malis omnis generis; quae si non faciunt ex timore jacturae famae, et quoque si damnant quia contra moralitatem et contra bonum publicum, usque illa non reputant ut peccata; hi in lumine naturali sunt ex gloria oriunda ex fastu, nam amor sui in voluntate fit fastus in intellectu, et hic fastus ex illo amore elevare potest intellectum usque in lucem Caeli: hoc datum est homini, ut sit homo, ac ut possit reformari. Vidi et audivi plures summe diabolos, qui intellexerunt arcana sapientiae angelicae cum audiverunt et legerunt illa, sicut ipsi angeli; sed actutum cum redierunt ad amorem suum et inde fastum suum, non modo nihil de illis intellexerunt, sed etiam viderunt contraria ex luce confirmationis falsi apud se. At lumen naturale ex gloria a non fastu, est apud illos qui in jucundo usuum ex genuino amore erga proximum sunt: illorum lumen naturale est quoque lumen rationale in quo intus est lux spiritualis a Domino; gloria apud illos est ex splendore lucis influentis ex Caelo ubi omnia splendida et harmonica sunt, omnes enim usus in Caelo splendent; ex his amoenitas in cogitationum ideis apud illos percipitur ut gloria; intrat per voluntatem et ejus bona in intellectum et ejus vera, et in his sistitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church