Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 910

Previous Number Next Number See English 

910. "Mensura hominis quae est Angeli," significat quale Ecclesiae istius, quod unum faciat cum Caelo. -Per "mensuram" significatur quale rei (n. 313, 486); per "hominem" hic significatur Ecclesia ex hominibus, et per "Angelum" significatur Caelum ex angelis; inde per "mensuram hominis quae est Angeli" significatur quale Ecclesiae quod unum faciat cum Caelo. Per "hominem" in Verbo significatur intelligentia et sapientia ex Verbo (n. 243), ac intelligentia et sapientia ex Verbo apud hominem est Ecclesia apud illum; inde per "hominem" in concreto seu in communi, hoc est, cum societas seu caetus vocatur homo, in spirituali Sensu intelligitur Ecclesia: inde est quod prophetae dicti fuerint "filii hominis," et quod Ipse Dominus Se vocaverit "Filium Hominis," et "Filius Hominis" est Verum Ecclesiae ex Verbo, et cum de Domino est Ipsum Verbum ex quo Ecclesia. Per "Angelum" significantur tria, in supremo Sensu Dominus, in communi Sensu Caelum aut societas caelestis, et in particulari Divinum Verum (quod haec tria per "Angelum" significentur, videatur n. 5, 65,{1} 170, 258, 342, 344, 415, 465, 644, 647, 648, 657, 718); hic Caelum cum quo Nova Domini Ecclesia unum faciet. Quod Ecclesia quae ex Verbo, ita a Domino, est Ecclesia, in consociatione sit cum Caelo, et in conjunctione cum Domino, videatur supra (n. 818); aliter Ecclesia quae non ex Verbo Domini est. @1 65 pro "66"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church