Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 883

Previous Number Next Number See English 

883. "Et habitabit cum illis, at illi populi Ipsius erunt, at Ipse erit cum illis Deus eorum," significat conjunctionem Domini, quae talis est ut illi sint in Ipso et Ipse in illis. - Per "habitabit cum illis" significatur conjunctio Domini cum illis, de qua sequitur: per quod "illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus eorum" significatur quod illi sint Domini, et Dominus illorum; et quia per "habitare cum illis" significatur conjunctio, significatur quod illi in Domino erunt et Dominus in illis, aliter non fit conjunctio; quae quod talis sit, patet clare a Domini verbis apud Johannem:

"Manete in Me et Ego in vobis: Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 4, 5);

et alibi:

"In die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me et Ego in vobis" (xiv. 20);

"Qui manducat Meam carnem, et bibet Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo" (Joh. vi. 56). Quod assumptio Humani, et unitio ejus cum Divino quod in Ipso a nativitate erat et Pater vocatur, pro fine habuerit conjunctionem cum hominibus, patet etiam apud Johannem:

"Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate; ut sint unum sicut nos unum sumus, Ego in illis (et) Tu in Me" (xvii. 19, 21, 22, 26);

ex quibus constat, quod conjunctio sit cum Divino Humano Domini, et quod sit reciproca, et quod sic et non aliter sit conjunctio cum Divino quod Pater vocatur. Docet etiam Dominus quod conjunctio fiat per vera Verbi, et per vitam secundum illa (Joh. xiv. 20-24; cap. xv. 7): hoc itaque est quod intelligitur per "habitabit cum illis, et illi populus Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus illorum." (Similiter alibi, ubi eadem, verba: Jerem. vii. 23: cap. xi. 4; Ezech.{1} xiv. 11; Jerem.{2} xxiv. 7; cap. xxx. 22; Ezech. xi. 20; cap. xxxvi. 28; cap. xxxvii. 23, 27; Sach. viii. 8; Exod. xxix. 45.{3}) Quod per "habitare cum illis" significetur conjunctio cum illis, est quia "habitare" significat conjunctionem ex amore, ut constare potest ex multis locis in Verbo; etiam ex habitationibus angelorum in Caelo. Caelum est distinctum in innumeras societates, omnes inter se secundum differentias affectionum quae sunt amoris in genere et in specie; unaquaevis societas est una species affectionis, et ibi habitant distincte secundum propinquitates et affinitates illius speciei affectionis, et in una domo qui propinquissimi sunt; inde "cohabitatio," cum de conjugibus, in spirituali Sensu significat conjunctionem per amorem. Sciendum est, quod aliud sit conjunctio cum Domino, et aliud praesentia Ipsius; conjunctio cum Domino non datur aliis quam qui Ipsum immediate adeunt, praesentia reliquis. @1 Ezech. pro "cap."$ @2 Jerem. pro "cap."$ @3 45 pro "15"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church