874. (Vers. 15.) "Et si quis non inventus est in Libro vitae scriptus, conjectus est in stagnum ignis," significat quod qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, et non crediderunt in Dominum, condemnati sint. - Quod per "Librum vitae" significetur Verbum, et per "judicari ex illo libro" significetur secundum vera Verbi, videatur supra (n. 256, 259, 295, 303,{1} 309, 317, 324, 330); et non alius invenitur scriptus in Libro vitae, quam qui vixit secundum praecepta Domini in Verbo, et credidit in Dominum; ideo hoc intelligitur. Quod qui non vivit secundum praecepta Domini in Verbo condemnetur, docet Dominus apud Johannem:
"Si quis Mea audiverit verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum; habet quod judicet eum, Verbum quod locutus sum, illud judicabit eum extremo die" (xii. 47, 48). Et quod qui non credit in Dominum condemnetur, etiam apud Johannem: "Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eo" (iii. 36). @1 303 pro "302"$