Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 859

Previous Number Next Number See English 

859. Quod per "Gogum et Magogum" significentur qui in cultu externo sunt et non in aliquo cultu interno, constare potest apud Ezechielem, ex capite xxxviii., ubi de Gogo agitur a principio ad finem; et ex capite xxxix. (ibi vers. 1-16); sed quod illi per "Gogum et Magogum" significentur, non ibi patet clare, quam per Sensum spiritualem; qui quia mihi detectus est, aperietur: primum quid significant illa quae in binis illis capitibus continentur. In capite xxxviii. apud Ezechielem, sunt haec:

Agitur de illis qui in solo Sensu literae Verbi sunt, et inde in Cultu qui est externus absque interno, qui "Gogus" (vers. 1, 2);

Quod omnia et singula illius cultus peritura sint (vers. 3-7);

Quod ille Cultus occupabit Ecclesiam, vastabit eam, et sic in externis absque internis erit (vers. 8-16);

Quod Ecclesiae status inde mutetur (vers. 17-19);

Quod inde vera et bona religionis peritura sint, et falsa successura (vers. 20-23). In capite xxxix. apud eundem, sunt haec:

De illis qui in solo Sensu literae Verbi et in Cultu externo, quod venturi sint in Ecclesiam, qui "Gogus;" sed quod perituri (vers. 1-6);

Quod hoc fiet cum Dominus venit et instaurat Ecclesiam (vers. 7, 8);

Quod Ecclesia haec tunc omnia mala et falsa eorum disperget (vers. 9, 10);

Quod prorsus destruet (vers. 11-16);

Quod Nova Ecclesia a Domino instauranda in omnis generis veris et bonis informabitur, et omnis generis bonis imbuetur (vers. 17-21);

Et quod prior Ecclesia propter mala et falsa destruetur (vers. 23, 24);

Quod tunc a Domino colligetur Ecclesia ab omnibus gentibus (vers. 25-29). Sed dicetur aliquid de illis qui in cultu externo absque cultu interno spirituali sunt. Sunt illi qui frequentant templa sabbathis et diebus festis, tunc psallunt et orant, auscultant praedicationes, et tunc attendunt ad eloquium, et parum si quicquam ad rem, et aliquantum moventur a precibus enuntiatis affectione, ut quod peccatores sint, et nihil reflectunt super se et sua vita; ut et quotannis obeunt Sacramentum Caenae; mane et vesperi fundunt preces, et quoque ad prandia et caenas orant, tum etiam sermocinantur quandoque de Deo, de Caelo et de Vita aeterna, et tunc quoque aliqua loca e Verbo sciunt depromere, et simulare Christianos, tametsi non sunt; nam postquam haec et illa fecerunt, nihili faciunt adulteria et obscaenitates, vindictas et odia, furta clandestina et depraedationes, mendacia et blasphemationes, et concupiscentias ac intentiones malorum omnis generis. Illi qui tales sunt, non credunt in aliquem Deum, minus in Dominum; si interrogantur quid bonum et verum religionis, nihil sciunt, et cogitant quod nec tanti sit ut sciant; verbo, vivunt sibi et mundo, ita genio et corpori, et non Deo et proximo, ita non spiritui et animae; ex quibus patet, quod cultus eorum sit externus absque cultu interno; hi etiam prone recipiunt haereticum de sola Fide, imprimis cum audiunt quod homo non possit facere bonum a se, et quod non sint sub jugo Legis; inde est, quod dicatur, quod "Draco exibit seducere gentes, Gogum et Magogum." Per "Gogum et Magogum" etiam in lingua Hebraea significatur tectum et tabulatum, quod est externum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church