Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 856

Previous Number Next Number See English 

856. (ac 857). (Vers. 7.) "Et quando consummati sunt mille anni, solvetur Satanas e carcere Suo," significat quod postquam a Domino in Caelum sublati sunt qui in inferiore terra hactenus reconditi et custoditi fuerunt, et per illos Novum Caelum Christianum adauctum est, omnes illi qui falsa fidei apud se confirmaverunt, emitterentur. -"Quando consummati sunt mille anni significat postquam a Domino in Caelum sublati sunt qui hactenus in inferiore terra reconditi et custoditi fuerunt; quod hoc per "quando consummati sunt mille anni" significetur, est quia de salvatione illorum qui coluerunt Dominum et qui vixerunt secundum praecepta Ipsius, in versibus 4-6, qui praecedunt, solum agitur, et hoc spatium temporis intelligitur per "mille annos." Quod sint qui sublati sunt ex inferiore terra, quidem non dicitur, sed usque patet ex capite vi. 9-11, ubi visi sunt "sub Altari," et "sub Altari" est in inferiore terra; quare etiam hic vocantur "sacerdotes Dei et Christi" (vers. 6; videatur supra (n. 854{1}). Quod per illos Novum Caelum Christianum adauctum sit, hic nec dicitur; usque tamen hoc patet ex cap. xiv., ubi de Novo Caelo Christiano agitur, ut videri potest ab explicatis ibi (imprimis n. 612, 613, 626, 631, 647, 659, 661). Quod per "solvetur Satanas e carcere suo" significetur quod qui in sola Fide quoad doctrinam se confirmaverunt, emitterentur, est quia "Draco" hic vocatur "Satanas," et non simul "Diabolus," ut supra (vers. 2); et per "Draconem" ut "Diabolum" intelliguntur qui in malis vitae fuerunt, et per "Draconem" ut "Satanam" intelliguntur qui in falsis fidei (videatur supra, n. 841); at qualis unus et qualis alter in sequenti articulo videbitur. @1 854 pro "846"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church