851. "Haec illa est Resurrectio prima," significat quod salvatio et vita aeterna primario sit colere Dominum, et vivere secundum praecepta Ipsius in Verbo, quia per illa fit conjunctio cum Domino et consociatio cum Angelis Caeli. -Quod haec omnia significentur per "Haec illa est Resurrectio prima," est quia sequitur ut conclusum ex antecedentibus, et inde involvit illa. Antecedentia quae haec verba involvunt, continentur in versu 4, et aliquid etiam in versu 5. In versu 4 sunt haec: "Vidi{1} animas securi percussorum propter Testimonium Jesu et propter Verbum Dei, et qui non adoraverunt Bestiam, neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem super fronte sua et super manu sua, et vixerunt et regnaverunt cum Christo:" quod per "animas securi percussorum propter testimonium Jesu et propter Verbum Dei" significentur qui rejecti ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt quia coluerunt Dominum et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, videatur supra (n. 846, 847); quod per "non adoraverunt Bestiam neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem super fronte sua et super manu sua" significetur quod haereticum de sola Fide rejecerint, videatur supra, n. 848; et quod per "vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annos{2}" significetur quod illis sit conjunctio cum Domino et consociatio cum angelis Caeli, videatur supra, n. 849. Haec itaque sunt, quae "haec illa est resurrectio prima" involvit{3}. Per "resurrectionem" significatur salvatio et vita aeterna, et per "primam" non intelligitur prima resurrectio, sed ipsum et primarium resurrectionis, ita salvatio et vita aeterna; non enim est nisi quam una resurrectio ad vitam, secunda non datur; quare nec resurrectio secunda ullibi nominatur; qui enim semel conjuncti sunt Domino, in aeternum Ipsi conjuncti sunt, et in Caelo; nam dicit Dominus, `Ego sum Resurrectio et Vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet; (et) omnis qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum" (Joh. xi. 25, 26). Quod illa per "resurrectionem primam" intelligantur, constat etiam a versu nunc sequente. @1 Vidi pro "Vidit"$ @2 annos pro "annis"$ @3 involvit pro "involvunt"$