Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 849

Previous Number Next Number See English 

849. "Et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annos," significat qui jamdum in conjunctione cum Domino et in Regno Ipsius fuerunt aliquamdiu.- "Qui vixerunt cum Christo" significat qui in conjunctione cum Domino fuerunt, quia illi vivunt; "qui regnaverunt cum Christo" significat qui in Regno Ipsius fuerunt, de quo sequitur; quod per "mille annos" significetur aliquamdiu, videatur supra (n. 842). Haec dicta sunt de illis qui in vita sua in mundo coluerunt Dominum, et secundum praecepta Ipsius in Verbo vixerunt, et post mortem custoditi sunt, ne a Draconicis seducerentur; ita qui jamdum aliquamdiu conjuncti fuerunt Domino, et consociati angelis Caeli quoad interiora. Quod "regnare cum Domino" non sit regnare cum Ipso, sed esse in Regno Ipsius per conjunctionem cum Ipso, videatur supra, n. 284. Solus enim Dominus regnat, et quisque in Caelo, qui in functione est, in sua societate obit officium sicut in mundo, at sub auspicio Domini; agunt quidem sicut a se, sed quia usus spectant primario, agunt a Domino, a Quo est omnis usus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church