Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 846

Previous Number Next Number See English 

846. "Et animas securi percussorum propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei," significat rejectos ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt, quia coluerunt Dominum, et vixerunt secundum vera Verbi Ipsius. -Per "animas securi percussorum propter testimonium Jesu et propter verbum Dei" intelliguntur homines post mortem, qui tunc vocantur spiritus, seu homines spirituali corpore induti, qui a Domino in inferiori terra occultati sunt, usque dum per Ultimum Judicium remoti sunt mali: dicuntur "securi percussi," quia rejecti ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt, qui sunt omnes qui in malis et inde falsis, aut in falsis et per illa in malis, et tamen in externis in cultu Divino: quod per "securim" id falsum significetur, videbitur in sequenti articulo: per "testimonium Jesu et Verbum Dei" significatur agnitio Divini Domini in Humano Ipsius, simile quod per haec supra:

Johannes "testificatus est Verbum Dei et Testimonium Jesu Christi" (Apoc. i. 2):

Michael et angeli vicerunt Draconem "per Sanguinem Agni et Verbum Testimonii sui" (Apoc. xii. 11):

Draco "abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei, et habent Testimonium Jesu Christi" (Apoc. xii. 17);

"Conservus fratrum tuorum sum habentium Testimonium Jesu Christi: Testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (Apoc. xix. 10{1});

quod per illa significetur Agnitio Divini Domini in Humano Ipsius, atque Vita secundum vera Verbi Ipsius, in specie secundum praecepta Decalogi, videatur in explicationibus super illis locis. Sunt hae animae eaedem, de quibus supra dicuntur haec:

"Vidi subter altari animas occisorum propter Verbum Dei et propter Testimonium quod habebant: et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, Qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra: et datae singulis stolae albae, et dictum eis, ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut et illi" (Apoc. vi. 9-11);

quae explicata videantur (n. 325-329). @1 Propter iterationem et erratum, delevi "Conservus fratrum tuorum sum habentium Testimonium Jesu Christi, cap. xii. 17"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church