813. "Et Uxor Ipsius paravit Se," significat quod illi qui ad Ecclesia hac, quae est Nova Hierosolyma, erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur. - Per "Uxorem" significatur Nova Ecclesia Domini, quae est Nova Hierosolyma, quod patet clare a capite seq. (xxi.), ubi haec sunt:
"Vidi Urbem sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e Caelo paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo" (vers. 2);
et in eodem capite:
"Venit Angelus ad me, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem; et ostendit mihi Urbem magnam sanctam Hierosolymam descendentem e Caelo a Deo" (vers. 9. 10). Per quod "Uxor paraverit{1} se" significatur quod qui e Nova illa Ecclesia Domini erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur; et quia haec per "paravit se" significantur, ideo sequitur quod Uxor illa "amiceretur byssino mundo et splendido," per quod significatur inauguratio per instructionem; et ideo quoque sequitur de "Equo Albo," per quem significatur intellectus Verbi a Domino pro illis. @1 paraverit pro "paravit"$