8. (Vers. 3.) "Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt," significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae. - Per "beatum" hic intelligitur qui quoad spiritum in Caelo est; ita dum in mundo vivit, in communione cum Angelis Caeli est, is enim quoad Spiritum in Caelo est; per "verba prophetiae" non aliud intelligitur quam doctrina Novae Hierosolymae, nam per "prophetam" in sensu abstracto significatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, ita hic Doctrina Novae Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma; simile per "prophetiam:" per "legere, audire, et servare illa quae in ea scripta sunt," significatur velle scire ,illam, attendere ad illa quae ibi, et facere illa quae ibi, in summa vivere secundam illam; quod non beati sint, qui solum legunt, audiunt et servant, seu memoria custodiunt, illa quae visa sunt Johanni, patet (videatur infra n. 944). Quod per "prophetam" significetur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et simile per "prophetiam," est quia Verbum scriptum est per prophetas, et in Caelo spectatur persona ex eo quod ejus muneris et functionis est; ex eo etiam omnis homo, spiritus et angelus ibi nominatur; quare cum dicitur Propheta, quia ejus functio fuit scribere et docere Verbum, intelligitur Verbum quoad Doctrinam, seu Doctrina ex Verbo. Inde est quod Dominus, quia est Ipsum Verbum, dictus fuerit Propheta (Deut. xviii. 15-20; Matth. xiii. 57; cap. xxi. 11{1} Luc. xiii. 33). Ut sciatur, quod per Prophetam intelligatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, adducentur aliqua loca, ex quibus id colligi potest; apud Matthaeum:
In Consummatione Saeculi "multi Pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos: surgent falsi Christi et falsi Prophetae, et in errorem inducent, si possibile, electos" (xxiv. 11, 24);
"consummatio saeculi" est ultimum tempus Ecclesiae, quod nunc est, quando non falsi Prophetae, sed falsa doctrinae sunt. Apud eundem:
"Quisquis Prophetam susceperit in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet, et quisquis justum in nomine justi, mercedem justi accipiet" (x. 41);
"suscipere prophetam in nomine prophetae" est recipere doctrinae verum quia est verum, et "suscipere justum in nomine justi" est recipere bonum propter bonum, et "accipere mercedem" est salvari secundum receptionem; quod non aliquis mercedem recipiat seu salvetur quia prophetam et justum in nomine eorum suscipit, patet: illa verba absque cognitione quid "propheta" et quid "justus," a nemine possunt intelligi; nec quae sequuntur, quod "Quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem;" per "Discipulum" intelligitur charitas et simul fides a Domino. Apud Joelem:
"Effundam spiritum Meum super omnem carnem, ita ut Prophetent filii vestri et filiae vestrae" (iii. 1 (Bibl. Angl. ii. 28));
haec de Ecclesia instauranda a Domino, in qua non prophetarunt, sed receperunt doctrinam, quod est "prophetare." Apud Matthaeum:
Jesus dixit, "Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per Nomen Tuum prophetavimus; sed tunc confitebor illis, non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis" (vii. 22, 23);
quis non videt, quod non dicturi sint quod prophetaverint, sed quod sciverint Doctrinam Ecclesiae et docuerint. In Apocalypsi:
"Venit tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem Prophetis " (xi. 18);
et alibi, "Exulta Caelum, sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum" (xviii. 20);
quod merces non danda solum Prophetis sit, et quod (non) exultaturi solum Apostoli et Prophetae sint, cum ultimum judicium futurum est, patet; sed quod omnes qui receperunt vera doctrinae, et vixerunt secundum illa; hi itaque intelliguntur per "Apostolos" et "Prophetas." Apud Mosen:
Jehovah dixit ad Mosen, "Constitui te Deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit Propheta tibi" (Exod. vii. 1);
per "Deum " intelligitur Divinum Verum quoad receptionem, a Domino, in quo sensu etiam Angeli vocantur Dii, et per "Prophetam" intelligitur docens et loquens illud; inde est quod Aharon ibi dicatur Propheta. Simile per " Prophetam" significatur alibi, ut in his:
"Non peribit Lex a Sacerdote, nec Verbum a Propheta" (Jerem. xviii. 18);
"A Prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in Universam terram (Jerem. xxiii. 15, 16);
"Prophetae erunt in ventum, nec verbum in illis" (Jerem. v. 13);
"Sacerdos et Propheta errant per siceram, absorbentur a vino, titubant judicio" (Esaj. xxviii. 7);
"Occidit sol super Prophetis, et nigrescit super iis dies" (Mich. iii. 6);
"Propheta usque ad Sacerdotem, quisque facit mendacium" (Jerem.{2} viii. 10);
in his locis per "Prophetas" et "Sacerdotes" in Sensu spirituali non intelliguntur prophetae et sacerdotes, sed universa Ecclesia, per "Prophetas" illa quoad verum doctrinae, et per "Sacerdotes " illa quoad bonum vitae, quorum utrumque deperditum fuit; ita intelliguntur illa ab Angelis in Caelo, dum secundum Sensum literae ab hominibus in mundo. Quod Prophetae repraesentaverint statum Ecclesiae quoad doctrinam, et quod Dominus illam quoad ipsum Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17). @1 11 pro "1"$ @2 Jerem. pro "Esaj."$