Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 669

Previous Number Next Number See English 

669. (Vers. 5.) "Post haec vidi, et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo," significat quod visum sit intimum Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est. -Per "Templum" significatur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Humanum Suum, et inde Caelum et Ecclesia (n. 191, 529), hic Caelum Christianum; per "Tabernaculum Testimonii significatur intimum illius Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est, quoniam per "Tabernaculum" aeque significatur Caelum (n. 585), ac intimum Tabernaculi fuit ubi erat Arca, in qua fuerunt binae Tabulae, quibus digito Dei inscripta fuerunt decem Verba, quae sunt decem praecepta Decalogi, quae intelliguntur per "Testimonium," et quoque vocantur "Testimonium;" ex quibus patet, quod per "vidi et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo" significetur quod visum sit intimum Caeli ubi Dominus in Sua sanctitate in Lege, quae Decalogus, est: quod per "Tabernaculum Testimonii" etiam significetur ubi Verbum, est quia "Testimonium" non solum dicitur de Lege quae Decalogus, sed etiam de Verbo, ac de Domino ut Verbum, quia Verbum testatur de Ipso (n. 490, 555). Quod in Caelo Verbum sit, et hoc repositum in intimo ejus, quod vocatur Sacrarium, et quod ibi sit Lux flammea et candida, excedens omnem gradum lucis, quae extra illud in Caelo est, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 70-75), et de Sacrario illo (n. 73 ibi). De sanctitate Legis, quae Decalogus, videatur Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex praeceptis Decalogi (n. 53-60). Quod Arca, in qua fuerunt binae Tabulae Decalogi, adytum seu intimum Templi Hierosolymitani fecerit, et quod sic Tabernaculum ibi, videatur I Reg. vi. 19-28; cap. viii. 3-9.{1} Quod lex, quae Decalogus, dicta sit Testimonium, constat ex his locis: "Descendit Moses, et duae Tabulae Testimonii in manu ejus; erant Tabulae opus Dei, scriptura erat scriptura Dei, excisa super tabulis" (Exod. xxxii. 15, 16);

"Duae Tabulae Testimonii, Tabulae lapidis, scriptae digito Dei" (Exod. xxxi. 18):

Dixit Jehovah, "In Arcam dabis Testimonium, quod dabo tibi" (Exod. xxv.{2} 16, 21, 22);

"Et Moses sumpsit et dedit in Arcam Testimonium" (Exod. xl. 20);

"Ut tegat nubes suffimenti Propitiatorium, quod super Testimonium" (Levit. xvi. 13):

Jehovah dixit ad Mosen "Relinque baculos coram Testimonio, et baculum Aharonis postea ante Testimonium" (Num. xvii. 19, 25 (B.A. 4, 10)):

"Et Moses reliquit baculos coram Jehovah" (Num. xvii. 22 (B.A. 7)). Arca vocatur "Arca Testimonii" (Exod. xxxi. 7);

ac Tabernaculum vocatur "Habitaculum Testimonii" (Exod xxxviii. 21). @1 3-9 pro "4 ad 10"$ @2 xxv. pro "xxiv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church