Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 664

Previous Number Next Number See English 

664. "Quia justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum," significat quod omnia quae procedunt ad Ipso sint justa et vera, quia est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. - Per "vias" significantur vera ducentia ad bonum (n. 176); et per "Regem," cum de Domino, significatur Divinum Verum, et per "Regem sanctorum" Divinum Verum in Caelo et Ecclesia ab Ipso; per "sanctos" enim significantur qui in Divinis veris a Domino sunt (n. 173, 586); inde per "justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum" significatur quod omnia quae procedunt a Domino justa et vera sint, quia est ipsum Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. Dominus vocatur "Rex" in Divino Humano Suo, quia Hoc est Messias, Unctus, Christus, Filius Dei; quod "Messias" in lingua Hebraea sit "Christus" in lingua Graeca, et quod "Messias" seu "Christus" sit Filius Dei, videatur supra (n. 520); quod "Messias" significet et Regem et Unctum in lingua Hebraea, notum est. Quod Dominus ut Rex sit Divinum Verum, est quia, "Rex" significat illud (n. 20, 483); inde est quod per "reges" significentur qui in Divinis veris a Domino sunt (Apoc. i.6; cap. v. 10),; Ex eo est, quod Caelum et Ecclesia dicantur "Regnum" Ipsius; tum quod Adventus Ipsius in mundum dicatur "Evangelium Regni." Caelum et Ecclesia dicuntur "Regnum Ipsius" (Dan. ii. 44; cap. vii. 13, 14, 27: Matth. xii. 28; cap. xvi. 28; Marc. i. 14, 15; cap. ix. 1; cap. xv. 43; Luc. i. 33; cap. iv. 43; cap. viii. 1, 10; cap. ix. 2, 11, 27{1}; cap. x. 11; cap. xvi. 16{2}; cap. xix. 11; cap. xxi. 31; cap. xxii.18; cap. xxiii. 51):

et Adventus Ipsius dicitur "Evangelium Regni" (Matth. iv. 23; cap. ix. 35; cap. xxiv. 14). Sed plura de his videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino. Quod Dominus dicatur "Rex," patet ex his locis:

"Illi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia est Dominus dominorum et Rex regum" (Apoc. xvii. 14);

Sedens super Equo albo vocatur Verbum, et Nomen Ipsius est "Dominus dominorum et Rex regum" (Apoc. xix. 13,{3} 16; Dan.ii. 47);

"Dixit Nathanael, Tu es Filius Dei, Tu es Rex Israelis" (Joh. i. 49{4}): "Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, sedebit super Throno gloriae Suae; et dicet Rex illis qui e dextris et qui e sinistris" (Matth. xxv. 31, 34, 41{5});

"Clamarunt, Osanna, Benedictus Qui venit in Nomine Domini, Rex Israelis" (Joh. xii. 13);

Pilatus quaesivi Jesum, num esset Rex; "Respondit Jesus, Rex sum Ego, Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum" (Joh. xviii. 37);

"Regem in pulchritudine Sua videbunt oculi tui; Jehovah Rex noster, Ille salvabit nos" (Esaj. xxxiii. 17, 22); "Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester" (Esaj. xliii. 15);

"Sic dixit Jehovah Rex Israelis, ex Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esaj.xliv. 6);

"Jehovah erit in Regem super totam terram" (Sach. xiv. 9; Psalm. xlvii. 3, 7-9 (B.A. 2, 6-8));

"Attollite portae capita vestra, ut ingrediatur Rex gloriae: Jehovah Zebaoth Hic Rex gloriae" (Psalm. xxiv. 7-10);

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui Regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra" (Jerem xxiii. 5; cap. xxxii. 15). (Praeter alibi, ut Esaj. vi. 5; cap. lii. 7; Jerem. x. 7,10; cap. xlvi. 18 Ezech. xxxvii. 22, 24; Zeph. iii. 15{6}; Psalm. xx. 10 (B.A. 9); Psalm xlv. 12, 14, 16{7} (B.A. 11, 13, 15) ; Psalm. lxviii. 25 (B.A. 24); Psalm. lxxiv. 12.) @1 27 pro "16"$ @2 16 pro "26"$ @3 13 pro "12"$ @4 49 pro "50"$ @5 41 pro "40"$ @6 Zeph. iii. 15 pro "Zeph. i. 15. cap. iii. 15"$ @7 16 pro "15"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church