Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 662

Previous Number Next Number See English 

662. (Vers. 3.) "Et canebant Canticum Mosis servi Dei et Canticum Agni," significat confessionem ex charitate, ita ex vita secundum praecepta Legis quae Decalogus, et ex fide de Divinitate Humani Domini. - Quod "canere canticum novum" sit confiteri ex gaudio cordis et ex affectione, quod Dominus Solus sit Salvator, Redemptor ac Deus Caeli et Terrae, videatur supra (n. 279, 617{1}); sed hic non dicitur "canticum novum," sed "canticum Mosis servi Dei et canticum Agni;" et per "canticum Mosis" significatur confessio ex vita secundum praecepta Legis quae Decalogus, ita ex charitate, et per "canticum Agni," confessio ex fide de Divinitate Humani Domini; per "Agnum" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 269,291, 595); et per "Mosen" intelligitur in lato sensu omnis Lex scripta in quinque ejus Libris, et in stricto sensu Lex quae vocatur Decalogus; et quia haec inservit homini pro vita, dicitur "canticum Mosis servi Dei," per "servum" enim in Verbo intelligitur qui inservit et quod inservit (n. 380), hic pro vita. Quod per "Mosen" in lato sensu intelligatur Lex, est quia quinque ejus Libri vocantur "Lex:" quod omnia praecepta, judicia et statuta per eum data in quinque Libris ejus dicantur "Lex," videatur supra (n. 417); quod omne scriptum in illis Libris dicatur "Lex Mosis," et quoque "Moses," constare potest ex his locis:

Philippus{2} dixit, "Quem scripsit Moses in Lege et Prophetae, invenimus Jesum" (Joh. i. 46 (B. A. 45));

"In Lege Moses praecepit tales lapidare" (Joh. viii. 5); "Impleti sunt dies purificationis eorum juxta Legem Mosis" (Luc. ii. 22); "Oportet omnia impleri quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis de Me" (Luc. xxiv. 27,44);

"Nonne Moses dedit vobis Legem: Moses dedit circumcisionem; ut non solvatur Lex Mosis" (Joh. vii. 19, 22,23);

Dixit Abraham diviti in Inferno, "Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos; si non Mosen et Prophetas audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur" (Luc. xvi. 29,31); "Defluxit super nos maledictio et juramentum, quod scriptum est in Lege Mosis servi Dei: sicut scriptum in Lege Mosis, omne malum venit super nos" (Dan. ix. 11,13,{3});

"Mementote Legis Mosis servi Mei, quam praecepi illi" (Malach. iii. 22 (B.A. iv.4));

"Dixit Jehovah ad Mosen, Ecce Ego veniam ad te in nebula nubis, ut audiat populus quando locutus fuero ad te, etiamque in te credant in aeternum" (Exod. xix. 9). Ex his constare potest, quod per "Mosen" in lato sensu intelligatur Verbum quod ab illo scriptum est, quod vocatur Lex. Quod per "Mosen" intelligatur Lex quae Decalogus, inde sequitur; et eo plus quia Moses sculpsit Tabulas postquam priores fregerat (Exod. xxxiv. 1, 4{4}); et cum illas deportavit, radiavit facies ejus (Exod. xxxiv.{5} 29 ad fin.); quare Moses in picturis sistitur tenens Tabulas illas in manu. Etiam dicitur apud Marcum, "Moses dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam" (vii. 10);

"Et Joschua scripsit copiam Legis Mosis super lapidibus Altaris" (Josch. viii. 32). Lex illa erat Decalogus. Ex his videri potest, quod hic per "canticum Mosis servi Dei" non aliud intelligatur quam confessio ex charitate, ita ex vita secundum praecepta Legis, quae Decalogus. @1 617 pro "615"$ @2 Philippus pro "Nathanael"$ @3 13 pro "12"$ @4 xxxiv. 1, 4 pro "xxiv. 1, 3"$ @5 xxxiv. pro "xxiv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church