Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 635

Previous Number Next Number See English 

635. (Vers. 10.) "Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius," significat quod illi falsificent bona et vera Verbi, ac imbuant vitam ex illis falsificatis.--Haec significantur per illa verba, quia per "vinum irae Dei mixtum mero" significatur verum Verbi falsificatum; et per "poculum excandescentiae Ipsius" significatur verum per quod bonum, similiter; et per "bibere" significatur appropiare illa, seu imbuere vitam ex illis. Quod per "vinum" significetur Verum Verbi, videatur (n. 316); per "vinum irae Dei," Verum Verbi adulteratum et falsificatum (n. 632); per "mixtum mero" significatur plane falsificatum; simile etiam significatur per "poculum" quod per "vinum," quia poculum est continens. Quod "bibere" significet imbuere vitam ex illis, est quia haec dicta sunt ad illos qui vivunt secundum doctrinam justificationis per solam Fidem (videatur mox supra, n. 634). Per "miscere vinum" et "mixtum" significatur falsificatio veri etiam apud Davidem:

"Calix in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto, et effudit, et bibent omnes impii terrae" (Psalm. lxxv. 9 (B. A. 8)). In Verbo multis in locis dicitur "ira" et simul "excandescentia;" et ibi "ira" praedicatur de malo, et "excandescentia" de falso, quia illi qui in malo sunt irascuntur, et illi qui in falso excandescunt; ac utraque in Verbo tribuitur Jehovae, hoc est Domino, sed intelligitur quod sit hominis contra Dominum (videatur supra, n. 525{1}). Quod in Verbo "ira" et "excandescentia" simul dicantur, patet ex his ibi:

Jehovah venit in Excandescentia et Ira: "commovebitur terra e loco suo in die Excandescentiae irae Ipsius" (Esaj. xiii. 5, 9, 13);

"Aschur, virga Irae Meae, contra populum Excandescentiae Meae mandabo illum" (Esaj. x. 5,6{2});

"Pugnabo contra vos in Ira et in Excandescentia" (Jerem. xxi. 5{3}); "Ira Jehovae contra omnes gentes, et Excandescentia contra omnem exercitum eorum" (Esaj. xxxiv. 2);

"Jehovah retribuet in Excandescentia et Ira Sua" (Esaj. lxvi. 15); "Conculcavi populos in Ira Mea, et inebriavi illos in Excandescentia Mea" (Esaj. lxiii. 6);

"Ira et Excandescentia Mea effusa est super locum hunc" (Jerem. vii. 20). (Praeter alibi, ut Jerem. xxxiii. 5: Ezech. v. 13; Deutr. xxix. 27.) Et "Excandescentia irae" (Esaj. xiii. 13; Psalm. lxxviii. 49, 50; Deutr. vi.{4} 14, 15). Et apud Esajam:

"Tantummodo in Jehovah justitia et robur, et pudefient omnes qui Excanduerunt contra Ipsum" (xlv. 24). @1 525 pro "575"$ @2 5, 6 pro "4 ad 7"$ @3 xxi. 5 pro "xxxiii. 35"$ @4 vi. pro "iv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church