Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 628

Previous Number Next Number See English 

628. (Vers. 7.) "Dicentem voce magna, Timete Deum" significat admonitionem ut non faciant mala, quia hoc contra Dominum est. - Per "vocem magnam" significatur admonitio; et per "timere Deum" significatur non facere mala, quia hoc contra Dominum est; quod "timere Deum" sit amare Ipsum, timendo facere malum quia hoc contra Ipsum est, et quod omnis amor illum timorem in se habeat, videatur supra (n. 527). Haec dicuntur nunc ad illos qui e Nova Ecclesia in terris erunt, quia primum reformationis est vivere secundum praecepta Decalogi, ubi recensentur mala quae non facienda sunt; qui enim facit illa, ille non timet Deum; qui autem non facit illa, fugiendo illa quia sunt contra Dominum, ille timet et quoque amat Dominum, ut Ipse docet apud Johannem (cap. xiv. 2-24).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church