Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. (Vers. 2.) "Qui testatus est verbum Dei, et testimonium Jesu Christi," significat qui ex corde, et sic in luce, recipiunt Divinum verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini Divinum esse. -Dicitur de Johanne, quod ille "testatus sit Verbum Dei;" sed quia per Johannem intelliguntur omnes qui in bono vitae ex charitate et ejus fide sunt, ut mox supra (n. 5) dictum est, ideo in sensu Spirituali omnes illi intelliguntur. Angeli, qui in sensu Spirituali Verbi sunt, nusquam sciunt aliquod nomen personae in Verbo nominatum, sed solum id quod persona repraesentat et inde significat, quod pro Johanne est bonum vitae, seu bonum actu; consequenter omnes in complexu qui in illo bono sunt; hi "testantur," hoc est, vident, agnoscunt, recipiunt ex corde in luce, et confitentur vera Verbi, imprimis illud verum ibi quod Humanum Domini sit Divinum, ut constare potest ex locis e Verbo in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, in copia allatis. Per "Jesum Christum" et per "Agnum" in Apocalypsi intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; et per "Deum," Dominus quoad Ipsum Divinum a Quo. Quod significationem spiritualem "testari" attinet, praedicatur id de Veritate, ex causa quia in mundo veritas testanda est, et cum testata est, agnoscitur; at in Caelo ipsa veritas de se testatur, quia est ipsa Lux Caeli; dum enim Angeli audiunt veritatem, illico cognoscunt illam et agnoscunt; et quia Dominus est ipsa Veritas, ut Ipse docet apud Johannem, cap. xiv. 6, est Ipse in Caelo Testimonium Sui; inde patet quid per "Testimonium Jesu Christi" intelligitur quare dicit Dominus, "Vos misistis ad Johannem, et testis fuit veritati; Ego tamen non ab homine testimonium accipio" (Joh. v. 33{1}, 34);

et alibi:

Johannes venit in Testimonium ut testaretur de Luce; non erat ille Lux: Verbum, quod erat apud Deum et erat Deus, et Caro factum est, erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem (Joh. i. 1, 2, 7, 8, (9,) 14, 34);

alibi:

"Jesus dixit, Ego testor de Me Ipso, et verum est Testimonium Meum, quia scio unde veni et quo vado" (Joh. viii. 14);

"Cum venerit Paracletus Spiritus veritatis, ille testabitur de Me" (Joh. xv. 26);

per Paracletum Spiritum veritatis intelligitur ipsa Veritas procedens a Domino; quare de illo dicitur, quod non locuturus sit a se sed ex Domino (Joh. xvi. 13, 14, 15). @1 33, 34 pro "13"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church