Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 58

Previous Number Next Number See English 

58. (Vers. 18.) "Et Qui sum Vivens," significat Qui Solus est Vita, et a Quo Solo Vita. - Jehovah in Verbo Veteris Testamenti vocat Se Vivum et Viventem, quia Solus Vivit; est enim Ipse Amor et Ipsa Sapientia, et haec sunt Vita: quod Unica Vita Sit, quae Deus, et quod angeli et homines recipientes vitae sint ab Ipso, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia. Jehovah Se vocat Vivum et Viventem (Esaj. xxxviii. 18, 19; Jerem. v. 2; cap. xii. 16; cap xvi. 14, 15; cap. xxiii. 7, 8; cap. xlvi. 18; Ezech. v. 11). Dominus etiam quoad Divinum Humanum est Vita, quia Pater et Ipse unum sunt; quare dicit:

"Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio Vitam habet in Se Ipso" (Joh. v. 26);

Jesus dixit, "Ego sum Resurrectio et Vita" (Joh. xi. 25);

Jesus dixit, "Ego sum Via, Veritas et Vita" (Joh. xiv. 6);

"In Principio erat Verbum, et Deus erat Verbum; in Ipso Vita erat et Verbum Caro factum est" (Joh. i. 1-4, 14);

Quia Dominus est Solus Vita, sequitur quod ab Ipso Solo sit vita; quare dicit, "Quia Ego Vivo, etiam vos vivetis" (Joh. xiv. 19).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church