Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 531

Previous Number Next Number See English 

531. His adjiciam hoc MEMORABILE: -

Subito correptus sum morbo paene lethali; totum caput ingravatum est: immissus fuit fumus pestilentus ex Hierosolyma, quae vocatur "Sodoma et Aegyptus;" fui semimortuus cum saevo dolore; exspectavi extremum: ita jacui in meo lecto per tres dies et dimidium. Spiritus meus talis factus est, et ex illo corpus meum. Et tunc audivi circum me voces dicentium, "En jacet in platea urbis nostrae mortuus, qui praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, et solum Christum hominem." Et interrogabant aliquos e Clero, num ille sepultura dignus sit. Dixerunt quod "Non: jaceat, spectetur." Abibant; redibant, subsannabant. (Ex veritate ita mihi contigit, cum explicabatur hoc caput Apocalypseos.) Auditae sunt tunc voces subsannantium graves, imprimis hae: "Quomodo potest paenitentia agi absque fide; quomodo potest Christus homo adorari ut Deus: dum gratis salvamur absque ullo nostro merito, quid opus tunc nisi sola fide quod Deus Pater miserit Filium Qui damnationem legis auferret, imputaret nobis meritum Ipsius, et sic coram Se justificaret nos, et absolveret nos praecone Sacerdote a peccatis, et tunc daret Spiritum Sanctum, Qui omne bonum in nobis operetur; annon haec sunt secundum Scripturam et quoque secundum rationem." His cohors adstans adplaudebat. Audiebam haec, nec potui respondere, quia jacui paene mortuus; at post tres dies et dimidium spiritus meus convaluit, et quoad illum exivi a platea in urbem, et dixi iterum, "Paenitentiam agite, et credite in Christum, et remittentur vobis peccata, et salvabimini: si non, peribitis. Annon Ipse Dominus praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, ac ut crederent in Ipsum; annon mandavit Discipulis ut idem praedicarent; anne plenaria securitas vitae sequitur vestrae fidei dogma." Sed dixerunt, "Quid garris; Filiusne satisfecit; Paterne id imputavit, nos, qui credidimus hoc, justificavit: ducimur sic spiritu gratiae: quid tunc in nobis peccatum; quid tunc cum nobis mors. Capis hoc evangelium, praeco `peccati et paenitentiae?'" Sed tunc exivit vox e Caelo, dicens, "Quid fides impaenitentis nisi mortua; venit finis, venit finis super Vos securos, in oculis vestris inculpatos, in fide vestra justificatos, diabolos. Et subito tunc barathrum aperiebatur in medio illius urbis, seque dilatavit, et domus super domum cecidit, et absorpti sunt: et mox e lata voragine ebullivit aqua, et inundavit vastitatem. Quando ita demersi sunt et visi inundati, desiderabam scire sortem illorum in profundo. Et dictum est mihi e Caelo, "Videbis et audies." Et tunc coram oculis meis disparatae sunt aquae, quibus inundati visi sunt, quia aquae in mundo spirituali sunt correspondentiae, et inde apparent circum illos qui in falsis sunt: ac tunc mihi visi sunt in fundo arenoso ubi strues e lapidibus congestae, inter quas currebant, et lamentabantur quod ex magna sua urbe conjecti essent. Ac vociferabantur et clamabant "Cur hoc nobis; annon sumus per fidem nostram mundi, puri, justi, sancti." Et alii, "Annon sumus per fidem nostram mundati, purificati, justificati et sanctificati." Et alii, "Annon sumus per fidem nostram tales facti, ut coram Deo Patre appareamus, videamur, reputemur, et coram Angelis declaremur, sicut mundi, puri, justi et sancti." "Sumusne reconciliati, propitiati, expiati, et sic exsoluti, abluti et abstersi a peccatis; sublatane est a Christo damnatio legis; cur itaque ut damnati huc conjecti sumus. Audivimus ab audace praecone peccati in magna nostra urbe. `Credite in Christum, et agite paenitentiam.' Annon credidimus in Christum, cum in meritum Ipsius; et annon egimus paenitentiam, cum confessi sumus quod simus peccatores. Cur itaque hoc nobis evenit." Sed tunc audita est vox ad illos a latere, "An scitis ullum peccatum in quo estis; an usquam exploravistis vos; an ideo fugistis aliquod malum ut peccatum contra Deum (et qui non fugit illud, est in illo): estne peccatum Diabolus; quare estis de quibus Dominus dicit, `Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris, docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis' - (Luc. xiii. 26, 27);

ut et de quibus Matth. vii. 22, 23. Abite ergo, quisque in suum locum. Videtis antra in cavernas; intrate illuc, et dabitur ibi cuique vestrum suum opus ad faciendum, et tunc cibus ad mensuram operis; si non, usque fames urgebit vos ad intrandum." Postea vox e Caelo facta est ad quosdam super terra, qui extra urbem illam magnam fuerunt (de quibus etiam vers. 13), dicens alte, "Cavete vobis, cavete vobis a consociatione cum similibus; annon potestis intelligere, quod mala quae vocantur peccata et iniquitates, immundum et impurum reddant hominem; quomodo potest homo ab illis mundari et purificari quam per actualem paenitentiam, et per fidem in Jesum Christum; actualis paenitentia est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, se reum facere, confiteri illa coram Domino, implorare opem et potentiam resistendi illis, et sic desistere ab illis, et novam vitam agere, et haec omnia sicut a vobis. Facite ita semel aut bis in anno, quando acceditis ad Sanctam Communionem; et postea cum peccata, quorum reos vos fecistis, recurrunt, tunc vobiscum dicatis, `Non volumus illa quia sunt peccata contra Deum.' Haec est paenitentia actualis. Quis non potest intelligere, quod qui non explorat et videt sua peccata, maneat in illis. Omne enim malum a nativitate jucundum est; jucundum enim est vindicare, scortari depraedare, blasphemare, imprimis dominari ex amore sui: annon jucundum facit ut non videantur; et si forte dicitur quod peccata sint, annon ex jucundo illorum excusatis illa, imo persuadetis vobis, et per falsa confirmatis, quod peccata non sint, et sic manetis in illis, et facitis illa postea plus quam prius: et hoc eo usque dum non scitis quid peccatum, imo num sit peccatum. Aliter fit cuivis qui paenitentiam actualiter agit; ille mala sua quae cognovit et agnovit, vocat peccata, ac ideo incipit illa fugere et aversari, ac jucundum illorum sentire injucundum; et quantum hoc fit, tantum videt et amat bona, et tandem sentit horum jucundum, quod est jucundum Caeli. Verbo, quantum quis rejicit Diabolum ad tergum, tantum adoptatur a Domino, et ab Ipso docetur, ducitur, detinetur a malis, et tenetur in bonis. Haec via est, et non alia ab Inferno ad Caelum." Hoc mirabile est, quod quaedam insita renuentia, tergiversatio et aversatio pro paenitentia actuali sit Reformatis; quae tanta est, ut non possint adigere semet ad explorandum se, et ad videndum sua peccata, et ad confitendum illa coram Deo: est sicut horror invadat illos cum id intendunt. Quaesivi permultos in mundo spirituali de eo, et dixerunt omnes quod hoc sit supra vires illorum. Cum audiverunt quod Pontificii usque hoc faciant, hoc est, quod explorent se, et palam confiteantur peccata sua coram monacho, valde mirati sunt; et insuper quod Reformati non possint id facere in occulto coram Deo, tametsi id illis aeque injunctum est ante quam ad Sacram Caenam accedunt. Et quidam ibi inquisiverunt cur hoc; et invenerunt quod sola fides talem impaenitentiae statum et tale cor induxerit. Et tunc datum est illis videre, quod illi ex Pontificiis qui adorant Christum, et non invocant Sanctos, et non adorant ita dictum Vicarium, et aliquem Ejus Clavigerum, salventur. Post haec auditum est sicut tonitru, et vox loquens e Caelo, dicens, "Miramur; dic ad caetum Reformatorum `Credite in Christum et agite paenitentiam, et servabimini.'" Et dixi; ac insuper, "Estne Baptismus Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Ecclesiam; quid aliud patrini pro baptizando spondent, quam ut abdicet Diabolum et ejus opera. Estne Sacra Caena Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Caelum. Diciturne ad communicantes ut omnino ante accessionem paenitentiam agant. Estne Catechismus, doctrina universalis Ecclesiae Christianae, docens paenitentiam. Diciturne ibi in sex praeceptis secundae Tabulae, `Hoc et illud malum non facies;' et non dicitur, Hoc et illud bonum facies. Inde potestis scire, quod quantum quis malum fugit, tantum bonum amet; et quod prius non sciatis quid bonum, imo nec quid malum."

CAPUT XII. ET signum magnum visum est in Caelo: Mulier circumdata Sole, et Luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona Stellarum duodecim. 2. Et in utero habens clamavit parturiens, et cruciata parere. 3. Et visum est aliud signum in Caelo; et ecce Draco magnus rufus, Habens capita septem et cornua decem, et super capitibus suis diademata septem. 4. Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit illas in terram; et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret. 5. Et peperit filium masculum, qui pasturus est Omnes gentes virga ferrea; et raptus est fetus ejus ad Deum et Thronum Ipsius. 6. Et Mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta. 7. Et factum est bellum in Caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt cum Dracone, et Draco pugnavit et angeli ejus. 8. Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in Caelo. 9. Et projectus est Draco ille magnus, ille Serpens antiquus, vocatus Diabolus et Satanas, seducens universum orbem, projectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt. 10. Et audivi vocem magnam dicentem in Caelo, Nunc facta est salus et potentia, et regnum Dei nostri et potestas Christi Ipsius, quia projectus est accusator fratrum nostorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes. 11. Et illi vicerunt eum per Sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. 12. Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes: vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod exiguum tempus habeat. 13. Et cum vidit Draco quod projectus in terram, persecutus est Mulierem quae peperit filium. 14. Et datae Mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi aleretur ibi tempus (et tempora) et dimidium temporis a facie Serpentis. 15. Et ejecit Serpens post Mulierem ex Ore suo aquam tanquam flumen, ut illam a flumine absorptam faceret. 16. Et adjuvit terra Mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod ejecit Draco ex ore suo. 17. Et iratus est Draco contra Mulierem, et abivit facere bellum cum reliquis seminis ejus, Observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi. 18. (B.A. xiii. 1) Et steti super arena maris.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR HIC DE NOVA ECCLESIA ET EJUS DOCTRINA (PER "MULIEREM" HIC INTELLIGITUR NOVA ECCLESIA, ET PER "FETUM" QUEM PEPERIT, DOCTRINA EJUS);

ET AGITUR DE ILLIS IN ECCLESIA HODIERNA, QUI EX DOCTRINA CREDUNT TRINITATEM PERSONARUM, AC DUALITATEM PERSONAE CHRISTI, TUM JUSTIFICATIONEM PER SOLAM FIDEM (HI INTELLIGUNTUR PER "DRACONEM");

ET DEIN AGITUR DE PERSECUTIONE NOVAE ECCLESIAE PROPTER DOCTRINAM EJUS AB HIS, ET DE TUTELA EJUS A DOMINO, USQUE DUM A PAUCIS CRESCIT INTER PLURES.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 1. "Et signum magnum visum est in Caelo," significat revelationem a Domino de Nova Ipsius Ecclesia in Caelis et in Terris, et de ejus doctrinae difficili receptione et impugnatione (n. 532); "Mulier circumdata Sole, et Luna sub pedibus ejus," significat Novam Ecclesiam Domini in Caelis, quae est Novum Caelum, et Novam Ecclesiam Domini futuram in Terris, quae est Nova Hierosolyma (n. 533); "et super capite corona stellarum duodecim," significat sapientiam et intelligentiam ejus ex cognitionibus Divini Boni et Divini Veri ex Verbo (n. 534). 2. "Et in utero habens clamavit parturiens, et cruciata parere," significat nascentem doctrinam Novae Ecclesiae, et difficilem ejus receptionem propter resistentiam ab illis qui per "Draconem" in intelliguntur (n. 535). 3. "Et visum est aliud signum in Caelo," significat revelationem a Domino de illis qui contra Novam Ecclesiam et ejus doctrinam sunt (n. 536); "et ecce Draco magnus rufus," significat illos in Ecclesia Reformatorum qui Deum faciunt tres, et Dominum duos, et qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt (n. 537); "habens capita septem," significat insaniam ex veris Versi falsificatis et prophanatis (n. 538); "et cornua decem," significat potentiam multam (n. 539); "et super capitibus suis diademata septem," significat omnia vera Verbi falsificata et prophanata (n. 540). 4. "Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram," significat quod per falsificationes veritatum Verbi omnes cognitiones spirituales boni et veri abalienaverint ab Ecclesia, et per applicationes ad falsa plane destruxerint (n. 541); "et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret," significat quod illi qui per "Draconem" intelliguntur, doctrinam Novae Ecclesiae in primo ejus qui exstinguere satagant (n. 542). 5. "Et peperit filium masculum," significat doctrinam Novae Ecclesiae (n. 543); "qui futurus pascere omnes gentes virga ferrea," significat quae omnes, qui in cultu mortuo ex fide separata a charitate sunt, per vera ex Sensu literae Verbi et simul per rationalia ex naturali, lumine, convincet, qui volunt convinci (n. 544); "et raptus est fetus ejus ad Deum et Thronum Ipsius," significat tutationem doctrinae a Domino, et custoditionem per angelos Caeli (n. 545). 6. "Et Mulier fugit in desertum," significat Ecclesiam, (quae est Nova Hierosolymae,) primum inter paucos (n. 546); "ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," significat statim illius Ecclesiae tunc, ut interea provideatur apud plures, usque dum crescit ad suum statutum (n. 547). 7. "Et factum est bellum in Caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt cum Dracone, et Draco pugnavit et angeli ejus," significat falsa prioris Ecclesiae pugnantia contra vera Novae (n. 548). 8. "Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in Caelo," significat quod convicti quod in falsis et malis essent, et usque permanserint in illis, et quod ideo ex conjunctione cum Caelo avulsi sint, et dejecti (n. 549). 9. "Et projectus est Draco ille magnus, ille Serpens antiquus, vocatus Diabolus et Satanas," significat illos aversos a Domino ad semet et a Caelo ad mundum, et inde in malis concupiscentiarum et in falsis (n. 550); "seducens universum orbem," significat quod pervertant omnia Ecclesiae (n. 551): "projectus est in terram, et angeli ejus cum illo (projecti sunt)," significat quod in Mundum spiritum, qui medius est inter Caelum et Infernum, a quo immediata, conjunctio est cum hominibus telluris (n. 552). 10. "Et audivi vocem magnam dicentem in Caelo, Nunc facta est salus et potentia, et regnum Dei nostri et potestas Christi Ipsius," significat gaudium anglorum Caeli, quod nunc Dominus Solus in Caelo et in Ecclesia regnet, et quod salventur qui in Ipsum credunt (n. 553); "quia projectus est accusator fratrum nostrorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes," significat quod per Ultimum Judicium remoti sint qui se opposuerunt contra doctrinam Novae Ecclesiae (n. 554). 11. "Et illi vicerunt eum per Sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum," significat victoriam per Divinum Verum Verbi et per agnitionem Domini (n. 555); "et non dilexerunt animam suam usque ad mortem," significat qui non amaverunt semet plus quam Dominum (n. 556). 12. "Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes," significat Caeli statum novum, quod in Domino sint et Dominus in illis (n. 557); "vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam," significat lamentationem super illos in Ecclesia, qui in falsis fidei sunt et inde in malis vitae, quia in conjunctione cum Draconicis (n. 558); "sciens quod exiguum tempus habeat," significat quia scit quod novum Caelum factum sit, et quod sic nova Ecclesia in terris instet, et quod ille tunc cum suis in Infernum conjiciatur (n. 559). 13. "Cum vidit Draco quod projectus sit in terram, persecutus est Mulierem quae peperit filium," significat quod Draconici in Mundo spirituum post dejectionem statim aggressi sint infestare Novam Ecclesiam propter doctrinam ejus (n. 560). 14. "Et datae sunt Mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum," significat Divinam circumspectionem pro Ecclesia illa, ac tutelam dum adhuc est inter paucos (n. 561); "ubi aleretur ibi tempus et tempora et dimidium temporis a Facie serpentis," significat ut propter astutiam seducentium circumspecte provideatur ut veniat inter plures usque dum crescit ad suum statutum (n. 562). 15. "Et ejecit Serpens post Mulierem ex ore suo aquam tanquam nomen, ut illam a flumine absorptam faceret," significat ratiocinationes ex falsis in copia ad destruendum Ecclesiam (n. 563). 16. "Et adjuvit terra Mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod Draco ejecit ex ore suo," significat quod ratiocinationes illud in copia, in nihilum cadant ex veris spiritualibus rationaliter intellectis, quae Michaeles, ex quibus Nova Ecclesia, adducunt (n. 564). 17. "Et iratus Draco contra Mulierem, et abivit bellum facere cum reliquis seminis ejus observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi," significat accensum odium apud illos qui se credunt sapientes ex confirmationibus pro Unione mystica Divini et Humani in Domino, et pro justificatione per solam fidem, contra illos qui agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae, et quod Decalogus sit Lex Vitae, aggrediendo novitios animo seducendi (n. 565). 18. (B.A. xiii. 1). "Et steti super arena Maris," significat statum ejus spiritualem naturalem nunc (n. 565 1/2)).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church