Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 493

Previous Number Next Number See English 

493. (Vers. 4.) "(Hi) sunt duae Olivae et duo Candelabra quae coram Deo terrae stantia" significat Amorem et Intelligentiam, seu Charitatem et Fidem, utramque a Domino apud illos. - Per "olivam" significatur amor et charitas, de quo sequitur; et per "candelabrum" significatur illustratio in veris (n. 43), et inde intelligentia et fides, quia ex illustratione in veris est intelligentia, et ex hac fides; per "stare coram Deo" significatur audire et facere quae praecepit (n. 366), hic itaque quod illa duo apud illos sint a Domino, Qui est Deus terrae, hoc est, apud illos qui in duobus Essentialibus Novae Ecclesiae sunt, de quibus supra; inde patet, quod per quod duo Testes essent "duae olivae et duo candelabra" significetur quod essent amor et intelligentia, seu charitas et fides haec enim duo faciunt Ecclesiam, amor et charitas vitam, ac intelligentia et fides doctrinam ejus. Quod "oliva" significet amorem et charitatem, est quia olea significat Ecclesiam caelestem, et inde "oliva," quae est fructus ejus, amorem caelestem, qui amor est amor in Dominum; inde est, quod hic amor etiam per oleum quo omnia sancta Ecclesiae ungebantur, significetur; oleum, quod vocabatur "oleum sanctitatis," erat Ex olivis et ex aromatibus commixtis (Exod. xxx.{1} 23, 24);

et quoque Ex oleo olivae accendebantur lucernae Candelabri in Tabernaculo singulis vesperis (Exod. xxvii. 20; Levit. xxiv. 2). Similia per "oleam" et "olivas" significantur apud Sachariam:

"Duae Oleae juxta Candelabrum erant," una a dextra lecythi, altera a sinistra ejus, et duae baccae Olivarum: "hi sunt duo filii Oleae Stantes coram Domino totius Terrae" (iv. 3, 11, 12, 14);

apud Davidem, "Ego sicut Olea virens in Domo Dei" (Psalm. lii. 10 (B.A. 8));

et apud Jeremiam, "Oleam virentem, Pulchram fructu formae vocavit Jehovah nomen tuum" (xi. 16, 17);

praeter alibi. Quoniam per "Hierosolymam" significabatur Ecclesia, ideo etiam per plura quae erant in illa et circum illam significabantur talia quae Ecclesiae sunt; prope illam etiam erat Mons Olivarum, et per illum significabatur Divinus Amor; quare "Jesus fuit diebus in Templo docens, et noctibus egrediens pernoctavit in Monte Olivarum" (Luc. xxi. 37; cap. xxii. 39; Joh. viii. 1);

Et Jesus super illo Monte locutus est cum Discipulis de Consummatione saeculi, et de Adventu Suo tunc (Matth. xxiv. 3, seq.; Matth. xiii. 3, seq.);

Et quoque ex illo Monte ivit Hierosolymam, et passus (Matth. xxi. 1; cap. xxvi. 30; Marc. xi. 1; cap. xiv. 26{2}; Luc. xix. 29{3}, 37);

et hoc secundum praedictionem apud Sachariam, "Stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum, qui ante facies Hierosolymae ab oriente" (xiv. 4). Quia "olea" significabat caeleste Ecclesiae, ideo Cherubi in medio Templi Hierosolymae facti sunt ex ligno olei; similiter fores ad adytum, et postes (1 Reg. vi. 23-33). @1 xxx. pro "xix."$ @2 26 pro "16"$ @3 29 pro "26"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church