Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 346

Previous Number Next Number See English 

346. "Et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare," (Vers. 3.) "dicens, Ne damno afficiatis terram, neque male, neque arbores," significata Domino inhibitionem et retentionem influxus propioris et fortioris in inferiora. - Quod haec significentur patet ex illis quae supra (n. 343) explicata sunt. Ex Sensu literae est, quod quatuor Angeli retinerent influxum, sed ex Sensu spirituali est, quod Dominus. Quod "non damno afficerent terram, mare et arbores," significat quod non per influxum vehementem, sed moderatum; Dominus enim per varios gradus influxus in Caelos, disponit, ordinat, temperat et moderatur omnia ibi et in Infernis, et per Caelos et Inferna omnia in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church