Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. "Eram in Insula vocata Patmos," significat statum et locum, in quo illustrari potuit. -Quod Revelatio Johanni facta sit in Patmo, fuit quia erat Insula in Graecia, non procul a terra Canaane, ac inter Asiam et Europam, et per "Insulas" significantur Gentes remotiores a cultu Dei, sed usque quae ad illum accessurae sunt, quia illustrari possunt: similiter per "Graeciam;" ipsa autem Ecclesia per "terram Canaanem;" per "Asiam" illi ab Ecclesia qui ex Verbo in luce veritatis sunt; et per "Europam" illi ad quos Verbum venturum est; inde est quod per "Insulam Patmos" significetur status et locus, in quo illustrari potuit. Quod per "Insulas" in Verbo significentur Gentes remotiores a cultu Dei, sed quae usque ad illum accessurae sunt, patet ex his locis:

"In Urim honorate Jehovam, in Insulis maris Nomen Dei Israelis" (Esaj. xxiv. 15{1});

"Non exstinguet, neque confringet, donec ponat in terra judicium, et in Lege Ipsius Insulae sperent. Cantate Jehovae canticum novum, Insulae et habitatores illarum ponent Jehovae gloriam; et laudem Ipsius in Insulis annuntiabunt" (Esaj. xlii. 4, 10, 12); "Attendite Insulae ad Me, et populi e longinquo" (Esaj. xlix. 1); "In Me Insulae sperabunt, et super brachio Meo confident" (Esaj. li. 5{2}); "Mihi Insulae confident, navesque Tharschish" (Esaj. Ix. 9); "Audite verba Jehovae Gentes, et annuntiate in Insulis e longinquo" (Jerem. xxxi. 10);

"Ut adorent Jehovam quisque in suo loco, omnes Insulae gentium (Zeph. ii. 11); et alibi;

quod etiam per "Graeciam" similiter, non ita ex Verbo patet, quia Graecia solum nominata est Dan. viii. 21; cap. x. 20; cap. xi. 2; ut et Joh. xii. 20; Marc. vii. 26: quod per "Terram Canaanem" intelligatur Ecclesia Domini, quae inde vocatur "Terra sancta" et "Canaan caelestis," patet a multis locis in Verbo; quod per "Asiam" intelligantur illi in Ecclesia, qui ex Verbo in luce veritatis sunt, videatur supra (n. 11); et quod per "Europam," illi ad quos Verbum venturum est, constat. @1 xxiv. 15 pro "xx. 25"$ @2 5 pro "1"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church