Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 320

Previous Number Next Number See English 

320. (Vers. 8.) "Et vidi et ecce Equus pallidus," significat intellectum Verbi destructum et quoad bonum et quoad verum. -Per "equum" significatur intellectus Verbi (n. 298) et per "pallidum" significatur non vitale; non vitale in Verbo est illis, qui non in bonis vitae ex veris doctrinae sunt Verbum enim in Sensu literae non intelligitur absque doctrina, et doctrina non percipitur absque vita secundum illam; causa est, quia vita secundum doctrinam, quae ex Verbo est, aperit spiritualem mentem, ac in illam influit lux e Caelo ac illustrat, et dat percipere; quod ita sit, nescit ille, qui scit vera doctrinae et tamen non vivit secundum illa. Quod "quartum Animal" ostenderit "equum pallidum," est quia illud Animal fuit simile "aquilae volanti," et per illud ideo significatum est Divinum Verum Verbi quoad cognitiones et inde intellectum (n. 244); quare ostendit, quod apud illos qui nunc visi sunt, non aliquae cognitiones boni et veri ex Verbo, nec intellectus illarum, essent; et qui tales sunt, in mundo spirituali apparent pallidi, sicut qui absque vita sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church