299. "Et sedens super illo habens arcum," significat quod illis doctrina veri et boni ex Verbo, ex qua pugnarunt contra falsa et mala quae ex Inferno, ita contra Infernum. - Per "Sedentem super Equo albo" de Quo Apoc. xix. 13, intelligitur Dominus quoad Verbum; at per "sedentem" super hoc Equo albo, intelligitur homo angelus quoad doctrinam veri et boni ex Verbo, ita ex Domino, similiter quod per Exercitum Domini in Caelo, qui sequebatur Dominum super Equis albis (Apoc. xix 14). De "Sedente super Equo albo," Apoc. xix., dicitur, quod "Ex ore Ejus exiverit romphaea acuta, ut per illam percuteret gentes;" et per "romphaeam ex ore Ejus" significatur Divinum Verum Verbi pugnans contra falsa et mala (n. 52, 108, 117); hic autem dicitur, quod "sedens "super hoc Equo albo haberet "arcum," et per "arcum" significatur doctrina veri et boni ex Verbo pugnans contra mala et falsa: pugnare contra falsa et mala est quoque pugnare contra Inferna, quia mala et falsa inde sunt, quare etiam hoc significatur. Quod "arcus" in Verbo significet doctrinam pugnantem in utroque sensu, constare potest ex his locis:
Jehovae "Tela acuta, et omnes Arcus Ipsius tensi, ungulae Equorum Ejus tanquam rupes reputantur" (Esaj. v. 28);
Dominus "tetendit Arcum Suum sicut inimicus" (Thren. ii. 4);
"Jehovah, equitas super equis Tuis, denudabitur Arcus Tuus" (Hab. iii.{1}); 8, 9);
"Dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit; dedit sicut pulverem gladio Suo, sicut stipulam Arcu Suo" (Esaj. xli. 2);
in his locis "Arcus," quia de Jehovah seu Domino, significat Verbum, ex quo Dominus apud hominem pugnat contra mala et falsa. "Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur Arcus belli, contra loquetur pacem gentibus" (Sach. ix. 10):
"Tendunt linguam suam, Arcus eorum mendacium, et non veritas" (Jerem. ix. 2{2} (B.A. 3);
"Ecce impii tendunt Arcum, praeparant Sagittas super nervo suo, ad Jaculandum in tenebris rectos corde" (Psalm. xi. 2);
"Exacerbabunt Josephum et Jaculabuntur, odio habebunt illum Sagittarii, sed sedebit in firmo Arcus sui a manibus fortis Jacobi" (Gen. xlix. 23, 24);
"Disponite aciem contra Babelem, omnes tendentes Arcum jacite in eam, ne parcatis Telo, quia Jehovae peccavit" (Jerem. l. 14, 29);
David lamentatus est super Schaule, "ad docendum filios Jehudae Arcum" (2 Sam. i. 17, 18{3});
in Lamentatione illa agitur de pugna veri contra falsa. "Dixit Jehovah Zebaoth, Ecce Ego frangens Arcum Elami, principium fortitudinis ejus" (Jerem. xlix. 35):
"Jehovah posuit me in Telum expurgatum, in Pharetra Sua occultavit me" (Esaj. xlix.{4} 2);
"Ecce haereditas Jehovae filii, beatus qui implevit Pharetram ex illis" (Psalm. cxxvii. 3-5);
"filii" hic ut alibi significant vera doctrinae. "Erit in Schalem tabernaculum Jehovae: ibi fregit nervos Arcus, seu tum, gladium, et bellum" (Psalm. lxxvi. 3, 4 (B.A. 2, 3){5});
"Jehovah cessare faciet bella, Arcum franget, amputabit hastam, currus comburet igne" (Psalm. xlvi. 10 (B.A. 9); Ezech. xxxix. 8, 9: Hosch. ii. 18);
in illis locis "arcus" significat doctrinam veri pugnantem contra falsa, et in opposito sensu doctrinam falsi pugnantem contra vera; inde "sagittae" et "tela" significant vera aut falsa. Quoniam "bellum" in Verbo significat bellum spirituale, ideo arma belli, ut gladius, hasta, clypeus, scutum, arcus, sagittae, significant talia quae sunt istius belli. @1 iii. pro "ii."$ @2 2 pro "10"$ @3 17, 18 pro "17"$ @4 xlix. pro "xlviii."$ @5 2, 3 pro "2, 3, 4"$