Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 27

Previous Number Next Number See English 

27. "Et plangent omnes Tribus terrae," significat quod hoc erit, quando nulla bona et vera in Ecclesia amplius sunt. -Quod "Tribus terrae" significent bona et vera Ecclesiae, videbitur in Explicatione Capitis viimi, ubi de duodecim Tribubus Israelis agitur; per "plangere" significatur luctus quod mortua sint. Simile per illa intelligitur, quod per Domini verba apud Matthaeum:

"Post afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo; et tunc apparebit signum Filii Hominis, et tunc Plangent omnes Tribus terrae" (xxiv. 29, 30):

haec de consummatione saeculi, quae est finis Ecclesiae; "Sol obscurabitur," significat quod non amor et charitas amplius; "Luna non dabit lumen suum," significat quod non intelligentia et fides amplius; "Stellae cadent de Caelo," significat quod non cognitiones boni et veri amplius; "plangent omnes tribus terrae," significat quod non bona et vera amplius; "afflictio" significat statum, Ecclesiae illum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church