Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 21

Previous Number Next Number See English 

21. "Deo at Patri Suo," significat ita imagines Divinae Suae Sapientiae, et Divini Sui Amoris. -Per "Deum" et "Patrem" in spirituali Sensu non intelliguntur duae Personae; sed per "Deum" intelligitur Divinum quoad Sapientiam, et per "Patrem" Divinum quoad Amorem: sunt enim duo in Domino, Divina Sapientia et Divinus Amor, seu Divinum Verum et Divinum Bonum; haec duo in Veteri Testamento intelliguntur per "Deum" et "Jehovam," hic per "Deum" et "Patrem." Nunc quia Dominus docet, quod Ipse et Pater unum sint, et quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso (Joh. x. 30; cap. xiv. 10, 11), non intelliguntur duae Personae per Deum et Patrem, sed solus Dominus: Divinum etiam est unum et individuum; quare per quod Jesus Christus "fecerit nos Reges et Sacerdotes Deo et Patri Suo," significatur ut appareant coram Ipso imagines Divinae Suae Sapientiae et Divini Sui Amoris; in illis duobus etiam consistit imago Dei apud homines et angelos. Quod Divinum, quod in Se unum est, variis nominibus insigniatur in Verbo, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino. Quod Ipse Dominus etiam sit "Pater," constat ex his; apud Esajam:

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, Cujus Nomen Mirabilis, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis (ix. 5 (B. A. 6));

apud eundem:

"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum" (lxiii. 16);

et apud Johannem:

"Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum et vidistis Illum: dicit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem: dicit illi Jesus, Qui vidit Me vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem; credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me" (xiv. 7, 8, 9, 11);

videatur infra (n. 962{1}). @1 962 pro "960"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church