91. Quoniam tale discrimen est inter calorem et lucem unius et alterius Mundi, patet clare, unde est, quod illi qui in uno Mundo sunt, non possint videre illos qui in altero Mundo sunt; oculi enim hominis, qui ex luce naturali videt, sunt ex substantia sui Mundi, et oculi angeli sunt ex substantia sui Mundi, ita utrobivis formati ad recipiendum adaequate suam lucem. Ex his videri potest, quantum ex ignorantia cogitant illi, qui in fidem suam non admittunt, quod angeli et spiritus sint homines, quia oculis illos non vident.